Liber Numeri*

Caput 33: Versus 16

Ad sepulcra concupiscentiae,etc.HIERON.Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiae. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diaboloMatth. 4.. Itaque Israel post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem.ORIG.Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiae, ubi scilicet sepultae sunt et obrutae concupiscentiae, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.
(* Traductions européennes)